- NOBILES
- NOBILESapud Romanos dicti sunt, qui Maiorum suorum habuêre imagines. Est autem imago docente Polybiô l. 6. insignis alicuius Viri simulacrum, oris similitudinem artificlose effictam, coloribus pigmentisque adumbratam, referens, quod in insigniori ac celebriori domûs parte ligneo armario includebant. In atrio nempe: quo respiciens Val. Max. l. 8. c. 15. ex. 1. Imagmen, inquit, in cella Iovis O. M. positam habet, quae quotieseumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est, inde petitur: unique illi instar atrii Capitolium est. Unde quia Atrium dictum est, quod atrum esset ex fumo, Servius ad Aen. l. 1. v. 730. hinc Cicer. fumosas Maiorum imagines, vocat in Pison. In quarum locum postea irrepsisse signa exterorum artificum, aera et marmora, conqueritur Plin. l. 35. c. 2. idemque notavit in atrio Trimalcionis Petronius. Non vero omnibus imaginem sui ponere licebat: sed iis tantum, qui Magistratus Curules gessissent; quales fuêre primum Aediles Curules, Praetores, Censores et Consules. Cumque hi Magistratus olim solis Patriciis patuerint, squitur etiam Patricios primum solos ius imaginis habuisse: Et certe Corn. Fronto ac Servius ad Aen. l. 5. v. 117. Nobiles familias, aiunt, constat antiquissimas habitas, quaeque ex Troianis eriginem deduxerunt. Has Romani festis diebus, apertis armariis, exornârunt, cumque ex domesticis quispiam esset mortuus, eas in funere praetulerunt; additô, ut magnitudine quam simillimae apparerent, reliquô corporis truncô. Exornârunt autem vestibus, si Consulares aut cum Imperio fuissent, praetextis: si Censorii, purpureis: si Triumphales, aurô intertextis: atque curru, fascibus, securibus aliisque Magistratuum insignibus antelatis, sicque in Rostra pertulerunt, qua de re vide quoque insignem locum Plinii l. 35. c. 2. ubi inter alia docet, Expressos cerâ vultus fuisse, cum affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere lituerit, et dominis mutatis domus tamen ornamenta manserint. Ideo autem illas cum titulis suis, in prima aelium parte, collocatas, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed et imitarentur, ait Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 3. Sicque tecta quottidie exprobrarent, imbellem dominum intrare in triumphum alienum, ut iterum Plin. loc. cit. Horum Nobilium maxima laus erat, plures habere Clientes, tam hereditariarum clientelarum, quam virtute propriâ partarum, inter quos ingens, ne mutuâ gratiâ ac benevolentiâ vincerentur, certamen erat. Nec in urbe modo, sed et in agris villisque, urbibus ac provinciis, celebres hae clientelae erant, quae ultro in potestatem Nobilis alicuius potentis cedebant, cuius praesidiô protegerentur. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 19. et l. tod. c. 16. cum Paralipom. Thom. Dempsteri, ut et supra in voce Clientes. Apud Athenienses Nobiles dicti Εὐπατρίδαι, contradistinguebantur Geomoris et Demiurgis, in quae tria hominum genera ante Solonem populus erat divisus: Vocabantur autem Eupatridae, qui ex priscis illis Heroibus, quorum in Historiis encomia exstant, descenderunt, ut Praxiergidae, Eteobutadae, Alcmaeonidae, Cynidae, Ceryces etc. quorum omnium multiplex praerogativa fuit. Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 1. c. 4. ex Polluce l. 8. c. 9. Gerebant illi Nobilitatis indicia in crinibus, cicadam. Corn. Gallus in Ceiri de Niso, v. 129.Ergo omnis caro residebat cura capillo,Aurea sollemni contum quem fibuia rituMopsopio, tereti nectebat dente cicadae.Quemadmodum Alcumena introducitur a statio Theb. l. 6. v. 289.———— tergeminâ crinem circandata Lunâ.Romani vero in calceis lunulas eâdem fini habuêre etc. Germanorum Nobilitas militiae originem debet, Quo enim perpetuô milite quasi praesidiariô instructum esset Imperium, iis qui bellicâ virtute praestabant, certa bona sollemni ceremoniâ assignata sunt a priscis Imperatoribus, hâc lege, ut ipsi eorumque masculi iis fruerentur quidem, sed iis vicissim ad militiam subeundam cum usus exigeret, parati essent Hinc hodie Ritter und Ross Dienste vocantur: quod institutum sub Regno Francorumcoepisse videtur. Addita insrgnia: quorum antiquissimum apud Germanos usum ex Tacito discimus, cum ait de mor. Germ. c. 6. Scuta lectissimis coloribus distinguunt: More, a vereribus Hebraeis, per singulas tribus vexilla propria distinctaque habentibus, quibus imaginibus Iacobus Patriarcha liberorum sortem fortunamque per domos singulas distinxisse legitur, Gen. c. 49. v. 1. ad alias deinde gentes derivato. Unde potius insignium originem accersas, quam a Carica gente, cui inventi huiusgloriam tribuit. Herodot. l. 1. c. 171. Omnium itaque antiquissima ac maxime genuina Nobilitatis apud Germanos insignia ea sunt, quae simplicissima certisque duntaxat spatiis ac coloribus distincta sunt: id quod fere duplici fit modô. Nam vel πλινθία laterculi sunt sive rhombi, vulgo rauten vel wecken: vel ῥάβδοι virgae, lineae, trabes, German strich oder balcken. Civitatibus tamen, sive nationibus, Principibusque augustiora ea fuêre, appictis animalium, quae Germania fert, imaginibus, putâ equis, tauris, ursis, lupis, cervis etc. quod notavit iam olim Diodor. Sic. l. 1. Hinc imaginem galli in scuto Marii Cimbri pictam, refert Quintilianus l. 6. c. 2. et de Witikindo Saxonum Rege narrat Crantzius l. 2. c. 4. cum eius insignia, quae militaribus signis praeferebat, pullum prius equinum haberent atrum, placuisse postea Carolo M. postquam de tenebris Gentilismi in lucem pervenit veritatis, ut candidum acciperet. Posterioribus saeculis animalia privorum quoque Nobilium scutis adrepserunt: ita tamen, ut haud integrum aliquod, sed dimidiata duntaxat eius pars anterior, vel etiam caput, aut pes solummodo effigiaretur, quo sua Principibus maneret dignitas. Donec tandem integrorum quoque animalium imaginibus uti Nobiles inciperent: de quo, ut et aliis Insignium abusibus, vide querentem Phil. Cluverium Germ. antiq. l. 1. c. 44. et plura de Nobilibus Imperii, tum Immediatis, tum Mediatis, apud Auctorem Limnaei Enucleati l. 3. c. 27. 28. 29. et 30. de Nobilibus Franciae, in voce Seniores: uti de Hispaniae Nobilibus aliquid supra, voce Infanciones: Poloniae, infra voce Polonia, it Ro Koss, et de Nobilibus in genere, apud Matth. Berneggerum in Tac. Germ. quaest. 23. 31. 33. et 72. etc. Addam hic saltem, de Veter. consuerudine, qui Ncbiles et potentiores in montibus aut ad eorum radices sepeliebant. Lycophron Caessandrâ.Τριςςοὺς δε ταρχύσουσι κερκάφου νάπαιΚαόηκας.Lucanus l. 8. v. 695.Et Regum cineres exstructo monte quiescant.Cum Ptolemaeorum patres, seriemque pudendamPyramides claudant — ———Vide quoque Isidor. Origin. l. 15. c. 11. et Aurelium de orig. gentis Rom. laudatos Ioanni Meursio Commentar. in Lycophrenem p. 284. nec non supra Mutus sanguis, qui Nobili oppnitur, et infra voce Novi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.